utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621100

Charter
Charter Number: 05621100
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1264 - 1282
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Nevill filius et heres domini Galfridi de Nevill salutem in domino Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium parentum meorum concessisse et tenore presentium confirmasse Deo et beate Marie et priori et conventui de Alvigham quatuor bovatas terre cum toftis et croftis et omnibus aliis suis pertinentiis quas habent de feodo meo in Midelrasen in liberam puram et perpetuam elemosinam possidendas solutas et quietas de me et heredibus meis ab omnibus demandis sectis curiarum et servitiis que qualitercumque accidere poterunt vel exigi in perpetuum salvo tamen mihi et heredibus homagio heredum domini Iohannis de Nevill pro predicto tenemento cum acciderit In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Gilberto Haunsard Galfrido de Nevill et Bernardo fratre eiusdem Alano de Cungesholm Gileberto de Cokeringtona militibus Roberto de Somercotes Benedicto de Hagham et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter