utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621101

Charter
Charter Number: 05621101
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iola[n]us de Nevill confirmat nobis illas quatuor bovatas terre cum toftis et croftis in villa de Media Rasen quas habemus ex dono W comitis Salebir [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iolanus de Nevill salutem Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al illas quatuor bovatas terre cum toftis et croftis et cum omnibus aliis pertinentiis suis in villa de Media Rasen quas Iohannes frater meus dedit Henrico de Ormesby pro humagio et servitio suo et quas idem Henricus dedit Symoni de Brakely et idem Symon dedit domino W comiti de Salebir et quas idem comes dedit predicto conventui de Al reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unam libram piperis ad festum sancti Botulphi pro omnibus rebus salvo forinseco servitio quantum pertinet ad predictam terram Et ego Iolanus prefatus et heredes mei warantizabimus predictam confirmationem prenominato conventui contra omnes homines pro predicto servitio inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter