utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621102

Charter
Charter Number: 05621102
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1218 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus filius Roberti de Ormesby quiete clamat nobis annuum redditum unius denarii quem debebamus ei pro quatuor bovatis terre in Media Rasen [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Henricus filius Roberti de Ormesby salutem Noveritis me concessisse dedisse et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al annuum redditum unius denarii quem mihi debebant pro quatuor bovatis terre in Media Rasen quas habent de dono Willelmi Lungespee in puram elemosinam Ego vero predictus Henricus et heredes mei nunquam aliquam questionem vel calumpniam movebimus versus predictam domum de Al pro predicta terra vel dicto redditu vel pro aliquo ad dictam terram spectante Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter