utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621103

Charter
Charter Number: 05621103
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1247 - 1248
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
R magister ordinis de Sempingham assignat conventui monialium et sororum annuum redditum sex marcarum et vj solidorum ad camisias earundem Robertus Dei misericordia magister ordinis de Sempingham dilectis mihi in Cristo filiis et filiabus omnibus eundem ordinem professis eternam in domino salutem Noveritis nos anno gratie mccxl septimo ad petitionem dilectorum in Cristo filiorum et filiarum nostrarum Ricardi prioris et conventus utriusque sexus domus de Al assignasse concessisse et hac presenti scripto confirmasse dilectis in Cristo filiabus nostris conventus de Al et sororum eiusdem domus annuum redditum sex marcarum et sex solidorum ad camisias illarum inperpetuum videlicet de ecclesia de Germethorp tres marcas annuas in festo sancti Michaelis percipiendas de persona qui pro tempore fuerit institutus in eadem et de quatuor bovatis terre de Media Rasen viginti solidos annuos et de firma sancti Botulphi viginti duos solidos annuatim percipiendos in nundinis sancti Botulfi et de Willelmo de Otteby et heredibus suis quatuor solidos ex dono Iohannis de Claxeby recipiendos et liberandos canonico qui pro tempore custos operis et ovium monialium fuerit et per manum ipsius in predictos usus singulis annis de consensu et consilio prioris domus expendendos Siquis vero hanc nostram assignationem concessionem et confirmationem ad predictorum prioris et conventus petitionem factam irritare vel infirmare vel in deterius ad illarum opus mutare presumpserit sententiam excomunicationis auctoritate nostra super hoc solempniter latam se noverit incurrisse Et ut prescripta omnia firma et inconcussa inperpetuum modo predicto permaneant et mutatione personarum vel lapsu temporum non possint a memoria excidere huic scripto sigillum nostrum una cum sigillo capituli prefate domus ad maiorem securitatem et huius rei perpetuum et fidele testimonium apposuimus Teste Deo et eodem capitulo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter