utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621104

Charter
Charter Number: 05621104
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1256
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc in octobas sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadraginta coram Iohanne abbate de Burgo sancti Petri Rogero de Thurkelby Petro de Percy Nicholao de Handle et Iohanne de Wivill iustitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Alexander priorem de Alvingham querentem et Iohannem de Nevill de hoc quod idem Iohannes acquietaret predictum priorem de servitio que Robertus de Nevill ab eo exigebat de libero tenemento suo quod de predicto Iohanne tenet in Middelrasne scilicet de quinque toftis et quatuor bovatis terre cum pertinentiis Et unde idem prior questus fuit quod cum tenuit de predicto Iohanne predictum tenementum per servitium reddendo per annum unam libram piperis et faciendo forinsecum servitum quod ad predictum tenementum pertinet pro omni servitio Predictus Robertus pro defectu acquietationis ipsius Iohannis distrinxit ipsum pro homagio relevii wardi et pro secta ad curiam ipsius Roberti de Middelrasne de tribus septimanis in tres septimanas Et unde idem Iohannes qui medium est inter eos ipsum acquietare debet Et unde placitum factum fuit inter eos in eadem curiam scilicet quod predictus Iohannes recognoverit predictum tenementum cum pertinentiis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Alvingham habendum et tenendum eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Iohanne et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio consuetudine et exactione seculari inperpetuum ubi prius solebat reddere per annum unam libram piperis pro predicto tenemento et facere forinsecum servitium quod ad predictum tenementum pertinet Et predictus Iohannes et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictum tenementum cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines inperpetuum Et idem prior recepit predictum Iohannem et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que decetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter