utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621105

Charter 05621105
Charter Number: 05621105
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Quitclaim
Date: 1200 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus de Cantelup dat nobis et quiete clamat Lambertum filium Astini de Wythecale nativum suum cum liberis et catallis suis [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Willelmus de Cantelup iunior salutem Sciatis me dedisse et concessisse et quietum clamasse et hac mea presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et canonicis et monialibus et conventui de Al Lambertum filium Astini de Wythecale nativum meum liberum et quietum et absolutum de me et de heredibus meis inperpetuum in puram et perpetuam elemosinam cum catallis pro salute anime mee et antecessorum meorum Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus hanc predictam donationem et quietamclamationem predictis canonicis et monialibus et conventui de Al contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter