utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621107

Charter
Charter Number: 05621107
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Ranulpus confirmat Sibille uxori domini Lamberti de Scot predictas tres partes bovate terre cum tofto [S]ciant presentes et futuri quod ego Ranulpus de Wythkal concessi et hac mea carta confirmavi Sibille de Liseuis uxori domini Lamberti de Scoteni illas tres partes unius bovate terre in territorio de Withkale que fuit Golle filii Gerardi cum tofto eiusdem Golle quas dedit ei Lambertus dominus suus cum omnibus pertinentiis suis in prato et pastura et omnibus ceteris aisiamentis tenendas et habendas bene et in pace inperpetuum de me et heredibus meis sicut carta domini sui Lamberti testatur cum Galfrido Ka et cum catallis suis Et sciendum me concessisse et confirmasse prefate Sibille suam liberam donationem de illa terra ut cui voluerit libere et quiete donet et rata sit eius donatio faciendo tam forinsecum servitium sicut carta domini sui quam ipsa habet de eo continet Et ego et heredes mei confirmationem istam warantizabimus Sibille predicte vel cui illa terram prefatam dederit inperpetuum erga omnem hominem Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter