utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621108

Charter
Charter Number: 05621108
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1155 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lambertus de Scoteni dat Sibille uxori sue tres partes unius bovate terre cum tofto in Wythkal [S]ciant presentes et futuri quod ego Lambertus de Scot concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Sibille uxori mee pro servitio suo tres partes unius bovate terre in territorio de Wythkale que fuit Golle filii Gerardi cum tofto eiusdem Golle quas Ranulphus de Wythkale dedit mihi pro servitio meo et pro iiij marcis et dimidia marca cum omnibus pertinentiis suis in prato et pastura et ceteris omnibus aisiamentis tenendas et habendas vel cui illa voluerit libere et quiete donandas cum Galfrido Ka filio Osberti Ka cum catallis suis et cum omni posteritate sua faciendo Ranulpho prefato et heredibus suis pro omni servitio forinsecum servitium videlicet tam pro illis tribus partibus illius bovate quantum pertinet ad tantum terre illius feudi in Wythkale de reliquis quadraginta sex bovatis que faciunt unum militem et duas partes unius militis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter