utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621109

Charter 05621109
Charter Number: 05621109
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sibilla de Lisewis dat nobis predictas tres bovatas terre cum tofto et Galfridum Ka cum catallis suis Sciant presentes et futuri quod ego Sibilla de Lisewis pro anima Lamberti domini mei et mea et animabus omnium antecessorum meorum dedi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al ad usum monialium in infirmatorio lecto doloris detentarum illas tres partes unius bovate terre in territorio de Withkale que fuerunt Golle filii Gerardi cum tofto eiusdem Golle et cum omnibus pertinentiis suis in prato et pastura et omnibus ceteris aisiamentis Dedi etiam predicto conventui Galfridum Ka cum catallis suis et cum posteritate ab eo eventura a progenie in progeniem tenenda et habenda de donatione mea libera et quieta de omni terreno servitio et seculari exactione sicut carta domini mei Lamberti testatur quam mihi de predicta terra dedit Ut cui hec predicta darem donatio mea rata et stabilis perseveret in perpetuum et sicut carta confirmationis domini Ranulphi de Wythkale qua mihi hec predicta confirmavit testatur ut donatio mea cui vellem rata et libera inperpetuum perseveret faciendo tam forinsecum servitium Ranulpho de Withkale et heredibus suis quantum ad predictam terram pertinet Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter