utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621110

Charter
Charter Number: 05621110
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus has litteras visuris vel audituris Rogerus prior et conventus de Alvingham salutem in domino Noveritis nos concessisse et dimisisse ad firmam Gileberto filio Gerardi molendinarii de Withekas tres partes unius bovate terre in territoria de Withekal et unum toftum in eadem villa quam terram et quem toftum habuimus ex dono domine Sibille de Lisewise tenenda et habenda predicto Gileberto de nobis tantum tota vita reddendo inde annuatim vij solidos ad duos terminos scilicet tres solidos et vj denarios ad Pent et tres solidos et sex denarios ad festum sancti Martini et faciendo forinsecum servitium et omnia que ad illam terram pertinent dominis feodi Post decessum autem predicti Gileberti redibit predicta terra et prefatus toftus cum omnibus pertinentiis in manus nostras absque omne contradictione alicuius ex suis vel reclamatione vel spoliatione alicuius ex suis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter