utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621114

Charter
Charter Number: 05621114
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die Pasche in unum mensem anno regni regis Iohannis nono ipso domino rege Simone de Pateshull Iacobo de Poterne Henrico de Ponte Audemer iustitiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Martinum priorem de Alvingham petentem per fratrum Thomam positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Thomam de Scotenay et Willelmum de Scotenay deforciantes de duabus partibus advocationis ecclesie de Waldestanton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Thomas et Willelmus recognoverunt predictas duas partes advocationis predicte ecclesie esse ius ipsius prioris et conventus et ecclesie sancte Marie de Alvingham et eas remiserunt et quietasclamaverunt de se et heredibus suis eidem priori et successoribus suis et ecclesie sancte Marie de Alvingham inperpetuum Et predictus prior et conventus receperunt eos in singulis beneficiis et orationibus que sunt in ecclesia sua de Alvingham inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter