utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621116

Charter
Charter Number: 05621116
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Lambertus dat nobis totam ecclesiam de Staintun [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Lambertus de Scoteny salutem Quoniam gratum Deo credimus in hiis que rationi et anime saluti conveniunt petitioni fidelium congruum prebere assensum consilio et assensu sponse mee Sibille et heredum meorum conscientia pariter et concessione viri venerabilis Hugonis Linc episcopi dedi ecclesiam sancti Andree de Staintona cum omnibus pertinentiis suis Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laycis ut eam habeant et teneant ad proprios usus inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram Et ne quis hanc donationem meam adnichilare vel infirmare valeat eam presenti carta mea et sigillo confirmavi et bonorum virorum testimonio corroboravi pro salute mea et sponse et pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum ita libere sicut aliqua elemosina liberius datur et possidetur a religiosis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter