utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621120

Charter
Charter Number: 05621120
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Alneto dat altari sancte Marie ecclesie de Staintun Aldusam filiam Drew de Staintona et Aliciam filiam eius cum tota sequela sua [U]niveris sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Alneto salutem in domino Noveritis me dedisse et concessisse et quietum clamasse et presenti scripto confirmasse Aldus filiam Drew de Staintun et Aliciam filiam eius cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis Deo et altari sancte Marie ecclesie de Staintun pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum libere a me et heredibus meis ita ut ego Robertus vel aliquis heredum meorum de predicta Aldus sive de Alicia filia eius sive de sequela sua sive de catallis suis decetero nullum habeamus clamium et ut etiam eadem Aldus et Alicia filia eius cum omnibus sequelis suis et catallis suis in libertate morentur et tanquam libere teneant de dicto altari reddendo annuatim ad luminem dicti altaris unum denarium in die assumptionis beate Marie pro omni servitio pertinente Et ad maiorem securitatem ego coram viris fidedignis presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter