utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621121

Charter
Charter Number: 05621121
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Petrus de Scoteni dat nobis quandam portiunculam terre in villa de Staintun ex orientali parte curie nostre ad constructionem muri nostri [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Petrus de Scoteny salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam quandam portionem terre in villa de Staintona ex orientali parte curie predicti conventus videlicet ubi murus constructus fuit a dicto conventu anno domini m quinquagesimo et spatium duorum pedum terre extra murum versus partem orientalem quantum murus se in longum extendit ad dictum murum sustinendum cum fuit necesse et ad nullum alium proficuum de predictis duobus pedibus terre a predicto conventu percipiendum nisi solummodo ad terram capiendam et ad constructionem predicti muri et reparationem cum fuit necesse ita quod dictus conventus dictum murum sustinebit ita quod ego Petrus nec heredes mei pro defectu reparationis dicti muri dampnum incurramus Et ego Petrus et heredes mei warantizabimus predictam portionem terre ut predictum est predicto conventui et de omnibus et contra omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter