utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621124

Charter
Charter Number: 05621124
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1284
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
In Dei nomine amen Tenorem presentium pateat universis quod cum in causa ex dudum mota super duabus partibus decimarum de feodo de Percy provenientium in parochia ecclesie Steynona iuxta Brabrok inter religiosos viros priorem et conventum de Alvingham duas partes ecclesie predicte de Steynton in usus proprios possidentes actores ex parte una et religiosos viros abbatem et conventum de Witeby dictas duas partes decimarum predictarum in parochia predicta tenentes reos ex altera post longa litis certamina coram viriis iudicibus habitus in eadem et post aliquas suasiones per communes amicos efficaciter factas partibus antedictis pro quiete communi et discordiis atque periculis vicandis quampluribus habuit et inde iidem prior et conventus de Alvingham ac abbas et conventus de Witeby per certos procuratores suos transigendi componendi et submittendi se ordinationi dicto arbitrio seu voluntati nostre super predictis decimis specialem potestatem habentes unanimiter pro delectabili bono pacis inter se consenserint et expresse quod dicti prior et conventus de Alvingham dictas duas partes decimarum predictarum habeant et teneant a die confectionis presentium perpetuis temporibus in futurum pro quadam annua prestatione pecunaria certe summe prefatis abbati et conventui de Witeby a prefatis priore et conventu de Alvingham per annum fideliter exsolvenda cuius summe quantitatem et prestationis ipsius modum una cum securitate providenda utrumque nostro ut se habemus expedirent suprascripto seu ordinationi vel arbitrio seu voluntati nostro concediter per omnia submiserint coram nobis fideliter et firmiter promittentes utriumque quod quicquid super huiusmodi quantitater securitate et aliis circumstantiis congruentibus huic rei inter partes ipsas ordinaverimus seu dixerimus in hac parte sine contradictione et reclamatione qualibet ratum et firmum habebunt Nos Oliverus permissione divina Linc episcopus pacem inter omnes subditos nostros invicem et cum aliis quantum ad sollicitudinem nostram pertinet affectantes hac instanti die sabbati in festo sancti Iohannis apostoli et ewangeliste ante portam Latinam anno domini millesimo ducentisimo octogesimo quarto in parochiali ac prebendali ecclesia de Northon de partium earundem expresso consensu super hoc prius requisito specialiter et optento ad ipsarum instantiam in certam summam infrascriptam de laudo nostro consentientium huic et inde huiusmodi compositionem partium amicabilem auctoritate nostra pro voto ipsarum sit duximus roborandam Quod prefati prior et conventus de Alvingham totas duas partes decimarum predictarum de feodo de Percy habeant et teneant a die confectionis presentium perpetuis temporibus in futurum pro annua prestatione viginti solidorum prefatis abbati et conventui de Witeby de anno in annum pro eisdem decimis ad festum sancti Michaelis et ad Pascha domini apud ecclesiam predictam de Steynton per medietates fideliter exsolvenda sub pena cuiuslibet districtionis ecclesiastice quam in parte utramque si forsim ipsarum alternatim presumserit fallere fidem quod absit de adhibito ex nunc utriusque partis consensu expresso statim visu presentium litterera die placito et absque iudicii strepitu vel examine sententia precepti modis quibus oportamus visu fuerit poterimus excertere quam quidem moderationem et expressionem nostram de summa et securitate predictis prefati procuratores partis utriusque in presentia nostra cominis constituti totaliter acceptarunt et ex certa scientia approbarunt expresse In quorum omnium testimonium et robur utrique parti huius scripti cirographati sigillum nostrum in presentia utriusque partis consentientes volentis et petentis expresse una cum sigillis magistri Iocelini de Raytheby procuratoris dictorum prioris et conventus de Alvingham et magistri Ricardi de Hanley procuratoris dictorum abbatis et conventus de Witeby duximus apponendum Insuper expressius ordinantes quod dicti abbas et conventus de Witeby dictos priorem et conventum de Alvingham quantum ad perceptionem dictarum duarum partium decimarum predictarum pertinet contra omnes omnino conservabunt indempnes quod que sigilla dictorum abbatis et conventus de Witeby ac prioris et conventus de Alvingham parti huius cirografi que ipsos contingit citra festum Pentecostes proximo futurum similiter apponantur Data apud Netelham die dominica in crastino sancti Iohannis apostoli et ewangeliste ante portam Latinam anno domini supradicto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter