utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621125

Charter
Charter Number: 05621125
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Reverendo in Cristo patri domino O Dei gratia Linc episcopo Willelmus permissione divina abbas de Witeby et eiusdem loci conventus salutem cum omni reverentia et honore debita tanto patri In omnibus causis litibus et negotiis nos contingentibus quoquomodo et precipue in causa seu negotio mota seu moto coram vobis auctoritate ordinaria cognoscentibus inter nos duas partes decimarum de feodo de Percy provenientium in parochia ecclesie de Stenton iuxta Binbrok possidentes reos ex parte una et religiosos viros priorem et conventum de Alvingham duas partes ecclesie de Steynton iuxta Binbrok in usus proprios possidentes ex altera Semper delectabile bonum pacis pro discriminibus et periculis omnibus evicandis corditer [] dilectos nobis in Cristo magistrum Ricardum de Hanlay rectorem medietatis ecclesie de Hotunbuscel et Robertum de Midelton quos coniunctim et divisim procuratores nostros in tota causa se negotio predicto facimus ordinamus et constituimus per presentes plenam et specialem ex certa scientia concedimus potestatem super negotio et decimis predictis nomine nostro et pro nobis transigendi componendi ac nos et ipsos coniunctim et divisim nomine nostro ordinationi dicto et voluntati vestre de plano et absque iudicii strepitu pure et absolute per omnia submittendi et ordinationem dictum et voluntatem vestram super huiusmodi negotio et decimis antedictis nomine nostro audiendi recipiendi et totaliter approbandi quibus quidem transactioni et compositioni partium ac submissioni ordinationi dicto seu voluntati vestre super negotio et decimis prelibatis fideliter et firmiter per omnia nos staturos [] veritatis et sacerdocii constanter promittimus per presentes pro quibus etiam procuratibus nostris et eorum utroque per se quicquid egertat vel egerit seu cum ipsis vel eorum altero egeritis in premissis [] habitari et iudicatum solvi sub ypotecha rerum nostrarum presentium tenore spondemus Valete Dat apud Witeby kalendas Maii anno domini mcc octogesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter