utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621126

Charter
Charter Number: 05621126
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1224
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Alani de Claxeby dat Rumpharo filio Pagani Blanchard de Wycham unam bovatam terre in territorio de Normanby [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Alani de Claxeby dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rumpharo filio Pagani Blanchard de Wycham et heredibus suis consilio et assensu uxoris mee pro humagio suo et servitio unam bovatam terre in territorio de Normanby cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis tam in pasturis quam in aliis communibus scilicet ex nort parte ville que iacet in hiis locis quinque acras ad Bondegraft et ad Froutehowevedland a mare de Wycham versus le suth viginti perticatas in longitudine cum tota latitudine et ad Schaiz a predicta mare versus suth ad Hupwarpe de Thadewordehou quod ibi habui capud culture mee apud aquilonem et totam culturam meam ad Calkeholes versus le est inter semitam de Rouwel et Neteltunmare inter terram Petri filii Osmundi et terram Henrici de Northtorp tenendam et habendam predicto Rumpharo et heredibus suis de me et de heredibus meis in feudo et hereditate libere quiete honorifice reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis quadraginta denarios ad Pentecost pro omni servitio et exactione Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinentiis predictis predicto Rumpharo et heredibus suis contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter