utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621129

Charter
Charter Number: 05621129
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1248
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem I dat nobis unam bovatam terre in territorio de Normanby [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Iohannes de Claxeby filius Willelmi de Claxeby salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre in territorio de Normanby cum omnibus pertinentiis suis illam scilicet bovatam quam Willelmus filius Rumphari aliquando de me tenuit que iacet in locis subscriptis scilicet quinque acre ad Bondegraft et ad forariam de Fronthou a mara de Wycham versus austrum viginti perticatas terre arabilis in longitudine cum tota latitudine sua et ad Scarth a predicta mara versus austrum ad Upwarp de Iadewurthehou quod ibi habui capud culture mee apud aquilonem et totam culturam meam ad Calkeholes versus orientem inter semitam de Rowelle et divisam de Neteltun et iacet inter terram Petri filii Osmundi et Henrici de Northorp tenendam et habendam de me et heredibus meis vel assignatis plenarie et integre cum libero introitu et exitu et omnibus aisiamentis suis infra villam et extra libere et quiete ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego predictus Iohannes et heredes mei vel assignati warantizabimus et defendemus predictam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui de Al contra regem et dominos et contra omnes homines et de omnibus adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter