utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621131

Charter 05621131
Charter Number: 05621131
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Dispute
Date: 1291
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Placita apud Westm coram Iohanne de Metingham et sectis suis iustitiariis domini regis de banco a die Pasche in xv dies anno regni regis Edwardi filii regis H decimo nono Philippus de Chauncy in misericordia pro pluribus de falcis [] Idem Philippus summonitus fuit ad respondendum priori de Alvyngham de placito quare cepit quendam equum ipsius prioris et eum iniuste detinuit contra vadum [] Et unde queritur quod predictus Philippus die lune proximo post festum decollationis sancti Iohannis Baptiste anno regni domini regis nunc sextodecimo in villa de Swynehop in quodam loco vocatur Oroy quemdam equum ipsius prioris cepit et illum fugavit usque ad parcum suum in eadem villa et eum ibi detinuit contra vadum [] quo usque deliberatiis fuit per ballivum domini regis unde dicit quod deterietus est et dampnum habet ad valentiam quadraginta solidorum Et inde producit sectam [] Et Philippus per attornatum suum venit et defendit vim et iniuriam quando [] Et bene cognovit quod ipse cepit predictum equum et iuste Dicit enim quod ipse est capitalis dominus totius ville Swynehop et totum ius messarium in villa predicta ad ipsum Philippum pertinet Et dicit quod ipse Philippus per messorem suum singulis annis omnimoda blada ipsius prioris in eadem villa defendit et in dempna conservat pro duodecim denariis redditus per annum quos idem prior eidem Philippo reddere tenetur et de quo redditu Willelmus de Chauncy pater ipsius Philippi cuius heres ipse est fuit in seisina percipiendi per manus cuiusdam Willelmi de Shoteswell prioris de Alvingham predecessoris predicti prioris quousque iam tribus annis elapsis quod predictus prior redditum illum detinuit et ei reddere contradixit et unde dicit quod pro arreragiis de tempore predicto distrinxit ipse predictum priorem per predictum equum [] Et prior per attornatum suum dicit quod predictus Willelmus pater predicti Philippii aliquo tempore percepit predictum redditum et inde fuit in [seisina] set dicit quod ratione seisine illius non potest ipse Philippus pro redditu illo si aretro fuerit aliquam districtioni capere et captionem illam instam advocare dicit enim quod nec predictus Willelmus pater ipsius Philippi nec quisquam alius antecessor ipsius Philippi unaquam fuerunt in seisina de predicto redditu percipiendo ut de iure et hereditate sua imm[o] ex gratia et mera liberalitate prioris de Alvyngham qui aliquo tempore maius et minus pro voluntate sua contulit messorem ville predicte et hoc paratus est verificare per patriam si predictus Philippus hoc dedicere voluerit [] Et Philippus dicit quod predictus Willelmus pater suus et antecessores sui a tempore quo non extat memoria fuerunt in seisina de predicto redditu et de iure et iuste titulo successionis de herede in heredem et non ex gratia et curialitate predicti prioris totidem prior dicit et de hoc ponit se super patriam Et prior similiter ideo []ptum est vic quod venire facere in octabas sancti Michaelis nisi iustitarii ad assisas captiendas assignati prius [] xij [] per quos [] Et qui nec [] ad [] in forma predicta quia tam [] Apud Westm coram eisdem iustitariis in octabas sancti Michaelis anni predicto Priorem de Alvingham querentem et Philippum de Chauncye de placito detentionis averiorum ponitur in res[pectum] usque in octabas sancti Hillarii nisi iustitarii ad assisas capiendas assignati prius [] pro defectu iuratorum quia nullus ideo vic[ecomes] habeat corpora []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter