utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621132

Charter
Charter Number: 05621132
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Symon de Chancy dat nobis quasdam culturas subscriptas in territorio de Suyneop cum domo ad sexcentas oves et ad sexdecim animalia [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Symon de Chancy salutem Sciatis me consilio et assensu amicorum et heredum meorum dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam has culturas terre arabilis de meo demenio in campis de Suyneop scilicet Mikelwang et Blafotewang et gayra iuxta viam de Grimesby et culturam Hevedland vocatam iuxta Wymundhou et culturam ex utraque parte vie ad Neutundic et totam culturam vocatam Hotie cum domo ibi sita ad sexcentas oves et ad sexdecim animalia cum libero introitu et exitu ad totam pasturam in Brueria et in campis de Neutun et in campis de Suyneop ex orientali parte ville et totam culturam vocatam Lingwang et culturam Cobbeminst vocatam et duas culturas in Waterdailes et unam culturam ex utraque parte vie de Luda et unam culturam iuxta Rofwesdaile del west et tres acras prati iuxta metam campi de Thorgramby Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus omnia prenominata predictis monialibus ut puram et specialem elemosinam nostram erga dominos et omnes homines ita sane ut nullos religiosos preter eos in pascuis prenominatis admittamus fide nostra interposita coram domino Roberto episcopo in ecclesia beate Marie Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter