utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621135

Charter
Charter Number: 05621135
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Symon de Chanci filius Symonis confirmat nobis donationem quam Symon pater suus fecit nobis in territorio de Suynop [U]niversis ecclesie Cristi fidelibus presentibus et futuris Symon de Chancy filius Symonis salutem Universitati vestre notum sit me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui sanctimonialium de Al et fratrum ibidem Deo servientium donationem quam Symon pater meus fecit eis et carta sua confirmavit in territorio de Suyneop scilicet dimidie culture de Mikelwang et totam culturam vocatam Evedland secus Withemundhou et totam culturam de Neutunclif ex utraque parte vie et totam culturam vocatam Hortie cum domo ibi sita ad sexcentas oves et ad sexdecim animalia cum libero introitu et exitu ad totam pasturam in broeria et in campis de Neutun et in campis de Suyneop ex orientali parte ville et totam culturam vocatam Lingwang et totam culturam Cobeminst vocatam et totas duas culturas infra Waterdayles et totam gayram in Wrangedailes et totam culturam in Rauthelandes Hanc autem concessionem feci predicto conventui et hac carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio et seculari exactione Et ego et heredes mei post me hec omnia prenominata predicto conventui warantizabimus erga dominos et omnes homines inperpetuum fidem pacemque servaturi illis atque rebus suis ab hac die Et deinceps prefatus autem conventus pro bono pacis et concordie et pro hac presenti confirmatione quiete clamavit et carta sua confirmavit mihi et heredibus meis dimidie culture de Mikelwang et totam gairam iuxta viam de Grimesby et totam culturam de Blafotewang et totam culturam transviam de Luda et totam culturam de Rolvesdale et tres acras prati quas habuit in prato de Suyneop Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter