utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621136

Charter
Charter Number: 05621136
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1174 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos prior et conventus de Al quiete clamamus Symoni de Chanci quasdam partes terrarum in territorio de Suyneope quas pater suus nobis dederat [O]mnibus Cristi fidelibus tam futuris quam presentibus Rogerus misericordia Dei prior ordinis de Sempingham et conventus et fratrum de Al salutem Notum sit omnibus vobis quod nos quiete clamavimus Symoni de Clanci filio Symonis et heredibus suis quasdam partes terrarum in territorio de Suyneope quas pater suus Symon nobis dederat scilicet dimidie culture de Mikelwang et totam gairam et totam Blafotwang et totam culturam transviam Lude et totam culturam de Rolvesdale et totum pratum quod habuimus in pratis de Suyneop pro bono pacis et concordie et confirmatione quam fecit nobis de aliis terris quas nobis pater suus dedit et carta sua confirmavit Et ut hec quiete clamatio rata et inconcussa permaneat predicto Symoni de Chanci et heredibus suis inperpetuum illam sigillorum nostrorum appositione corroboravimus et confirmavimus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter