utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621138

Charter Number: 05621138
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228 - 1263
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Confirmatio Philippi de Chanci de predictis terris in territorio de Suynope [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Philippus de Chanci filius Philippi salutem Noveritis me concessisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al has omnes terras subscriptas cum pertinentiis suis in territorio de Suyneop videlicet totam medietatem totius culture que vocatur Mikelwang et totam culturam vocatam Evedland secus Wimundhou et totam culturam de Neutunclif ex utraque parte vie et totam culturam vocatam Hortye cum bercharia ibidem sita et pasturam sufficientem ad quadringentas oves in campis de Suyneop usque ex orientali parte ductus aque cum libero introitu et exitu tam ovibus et bobis quam carucis et hercis et carris et caretis suis ad predictam berchariam et ad omnes terras suas et totam culturam vocatam Lingwang et totam culturam vocatam Cobminist et totas duas culturas infra Waterdeiles et totam gairam in Wrangdeiles et totam culturam in Roudlandes et totam culturam vocatam Stainwang habendas et tenendas libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quietius a viris religiosis teneri potest Hec omnia prenominata ego dictus Philippus et heredes mei warantizabimus dicto conventui de Al defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter