utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621140

Charter Number: 05621140
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1229
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curiam domini regis apud Westm in vigilia ascensionis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tertio decimo coram Thoma de Multon Stephano de Segrave Roberto de Lexington Willelmo de Rayeleng iustitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Rogerum priorem de Alvingham querentem et Philippum de Chancy impedientem de pastura ad sexcentas oves et sexdecim animalia in Suyneop unde idem prior questus fuit quod predictus Philippus non tenuit finem factum in curia regis Ricardi coram iustitariis suis inter Reginaldum priorem predecessorem ipsius prioris et Symonem de Chancy avunculum ipsius Philippi cuius heres ipse est et unde placitum finis facti [sumonitum] fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Philippus recognovit et concessit et pro se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis pasturam ad quadringentas oves in Suyneop secundum quod continetur infra divisas in priori cirographo inter predictos Reginaldum priorem et Symonem de Chancy facto contentas habendam et tenendam eidem priori et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam de predicto Philippo et heredibus suis inperpetuum et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis predicto Philippo et heredibus suis pasturam ad ducentas oves et sexdecim animalia in Suyneop quas idem prior et successores sui habere debuerunt per predictum finem Et sciendum quod finis prius inde inter predictum Reginaldum priorem et predictum Symonem factus in curia regis Ricardi in omnibus integre remanet preterquam de pastura ducentarum ovium et sexdecim animalium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter