utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621141

Charter
Charter Number: 05621141
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus de Chancy filius et heres domini Philippi de Chancy miles salutem in domino Noverit universitas vestra me caritatis intuitu et pro salute anime mee et omnium parentum meorum consilio et assensu domine Lucie matris mee concessisse et presenti scripto inperpetuum confirmasse tam pro me quam pro heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et eorundem successoribus et ecclesie sue de Alvingham totam communam pasture illius culture cum pertinentiis que appellatur brocces vel frussura in territorio de Suyneop seu in cuiuscumque ville territorio fuerit vel dicatur cum libero introitu et exitu tam ad illam pasturam quam ad omnem aliam communam pasture ex orientali parte predicte ville prout plenius continetur in finibus per finalem concordiam levatis in curiis dominorum regum Anglie scilicet Ricardi et Henrici inter dominos Symonem et Philippum de Chancy antecessores meos ex parte una et predictos religiosos ex altera Prefata vero cultura que dicitur brocces vel frussura cuius medietas tam quolibet anno debet seminari ex una parte et altera medietas iacere ad communam pasture ex altera mihi et heredibus meis et predictis religiosis iacet inter divisas subscriptas videlicet ex suth parte vie que ducit de Binbrok versus Neuton et ex north parte divise inter campos de Binbrok et Suyneop que dicitur le Maregate et extendit se a forario Ricardi de Wathe manentis in Neuton et brueriam de Neuton ab oriente quantum cultura illa durat versus occidentem cum tota sua longitudine et latitudine Volo insuper et concedo et presenti scripto pro me et heredibus meis in perpetuum confirmo predictis religiosis quod omnia et singula in predictis finibus seu finalibus concordiis contenta firma fuit et in omnibus integra permaneant dictis priori et conventui et eorundem successoribus cum omnibus suis pertinentiis habenda et absque calumpnia vel inpedimento mei vel heredum meorum pacifice utenda et in perpetuum possidenda sicut liberam puram et perpetuam elemosinam preterquam de pastura ducentarum ovium et sexdecim animalium sicut in fine inter Philippum de Chancy patrem meum et predictos religiosos levata continetur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui sexto decimo kalendas Maii anno domino mcclxx sexto Hiis testibus magistro Thoma de Luda Philippo de Gunnays Roberto de Somerkotes et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter