Charter Document - 05621143
Charter Number: 05621143
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1197
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1197
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Idem Walterus confirmat nobis quicquid Robertus Ualb et Osbertus filius eius nobis dederunt [U]niversis sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus Walterus Bec salutem Noverit universitas vestra quod ego Walterus et uxor mea Agnes et Hugo filius meus et heres pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum concessimus et hac carta nostra confirmavimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Al et conventui sanctimonialium et fratrum ibi Deo servientium quicquid de feudo nostro Robertus Ualb et Osbertus filius eius eis in elemosina dederunt et carta sua confirmaverunt Preterea vero concessimus et pro Dei amore carta nostra corroboravimus in feufirme quicquid de eodem feudo nostro ipse predictus Robertus et Osbertus prenominatis fratribus in feufirme dimiserunt sicut illorum carte testantur Huius concessionis et confirmationis hii sunt testes