utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621144

Charter
Charter Number: 05621144
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Walterus dat nobis totam terram quam Willelmus filius Thorstani tenuit in Neutun de feodo nostro cum uno tofto [U]niversis sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus Walterus Bec salutem Noverit universitas vestra quod ego Walterus et uxor mea Agnes et Hugo filius meus et heres dedimus et hac presenti carta confirmavimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui sanctimonialium de Al cum duabus filiabus nostris quas in consortio earum posuimus totam terram quam Willelmus filius Thorstani tenuit de feudo nostro in Neutona cum tofto et cum aliis pertinentiis suis libere pro servitio duodecim denariorum per annum cum libero forinseco servitio quos duodecim predictos denarios prefatis monialibus perpetuo quietos clamavimus et forinsecum servitium adquietabimus erga regem et dominos et omnes homines et warantizabimus sicut propriam et specialem elemosinam nostram Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter