utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621145

Charter
Charter Number: 05621145
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1214 - 1243
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus Bec dat nobis decem solidos argenti annuos de tota terra sua in Neutun [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Walterus Bec de Heresby salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam decem solidos argenti annuos de tota terra mea in Wald Neutun percipiendos ibidem de tenentibus dictam terram meam ad festum sancti Iohannis Baptiste solutos et quietos ab omni seculari servitio et terrena exactione quos quidem decem solidos ego et heredes mei prius tenebamur solvere et solvimus Waltero de Oxcumbe et heredibus suis ad predictum terminum pro fine et concordia facta in curia domini regis per placitum motum inter antecessores meos et suos de predicta terra Et ego Walterus Bec et heredes mei predictos decem solidos annuos predictis Deo et conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes adquietabimus inperpetuum ut puram et specialem elemosinam nostram et fideliter persolvemus ad predictum terminum per manus tenentium prenominatam terram Et ut hec mea donatio perpetuum robur optineat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter