utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621148

Charter
Charter Number: 05621148
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1197
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo Bec confirmat nobis omnes terras et donationes quas habemus de feodo suo in territorio de Neutona [O]mnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Hugo Bec salutem Sciatis quod ego et domina et mater mea Agnes et fratres mei pro salute anime patris nostri Walteri Bec et animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum concessimus et hac nostra carta confirmavimus Deo et ecclesie sancte Marie de Al et sanctimonialibus et fratribus ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam omnes terras et donationes quas habent de feodo nostro in territorio de Neutona ex dono et elemosina Roberti Walb et Osberti filii eius et Willelmi filii Thurstani cum omnibus pertinentiis suis in ipsa villa et alibi et quicquid Hugo filius Pinceon avus meus et Walterus Bec pater meus eis concesserunt et confirmaverunt et in feodi firmam et in elemosinam habenda et tenenda libere et quiete per easdem libertates quas carte predictorum donatorum et confirmatorum quas sanctimoniales et fratres inde habent testantur Et preterea concessimus eis et ex toto in puram et perpetuam elemosinam quitum clamavimus Ynguemundum filium Reganaldi de Neutona et servitium eius et omnia catalla eius et nominatim toftum quod idem Ynguemundus tenuit et quod pertinet ad terram predicte donationis Willelmi filii Thurstani Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter