utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621149

Charter
Charter Number: 05621149
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Confirmatio Walteri Bec de terris et toftis subscriptis in territorio de Neutona [O]mnibus visuris vel audituris litteras istas Walterus Bec filius Walteri Bec salutem Noverit universitas vestra me pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum et pro salute mea et uxoris mee et heredum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui monialium de Al et fratribus earum clericis et laycis in puram et perpetuam elemosinam totum dominium quod fuit Osberti filii Roberti Walb in territorio de Neutun cum omnibus pertinentiis suis tam intra villam quam extra unde solebant mihi annuatim duas marcas reddere exceptis operibus hominum meorum et dominico tofto Margerie de Neutun Preterea concessi predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam quatuordecim acras prati in Fulestou Redhenges proximas prato monachorum de Parco ex parte aquilonali Concessi etiam prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam totam clausuram suam in Neutun et totam terram quam Willelmus filius Thurstani tenuit in territorio de Neutun de feodo Osberti Walberd cum omnibus pertinentiis suis intra villam et extra et illam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis intra villam et extra quam Topa tenuit unde mihi solebant reddere tres solidos Dedi etiam et concessi et presenti carta mea confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam unum toftum cum crofto in territorio de Neutun quod Petrus Ruffus tenuit quod iacet inter toftum quod fuit Rogeri filii Iohannis Friday et toftum monachorum de Parco Lude quod Petrus de Ruct de eis tenuit Hec omnia predicta tenementa cum omnibus pertinentiis suis tam intra villam quam extra concessi et confirmavi prefato conventui liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hec omnia predicta prefato conventui contra omnes homines inperpetuum Ego ut hec concessio et confirmatio rata sit et stabilis hoc presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter