utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621152

Charter
Charter Number: 05621152
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Bec confirmat nobis quicquid Walterus Bec frater suus nobis concedit et confirmat [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus Bec salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam quicquid Walterus Bec frater meus eis concessit et carta sua confirmavit scilicet totum dominicum quod fuit Osberti filii Roberti Walbert in territorio de Neutun cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra et quatuordecim acras prati in Fulestoue Redenges proximas prato monachorum de Parco Lude ex parte aquilonali et totam clausuram suam in Neutun et totam terram quam Willelmus filius Thurstani tenuit in territorio de Neutun de feodo Osberti Walbert cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra et illam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra quam Thope tenuit in territorio de Neutun et unum toftum cum crofto in territorio de Neutun que Walterus frater meus eis dedit scilicet illud toftum quod Petrus Ruffus tenuit et iacet inter toftum quod fuit Rogeri filii Iohannis Friday et toftum monachorum de Parco Lude quod Petrus de Ructun de eis tenuit Concessi preterea predicto conventui de Al vij acras terre arabilis in territorio de Neutun in puram et perpetuum elemosinam quas Margeria de Neutun dedit eis Hec autem omnia prefata tenementa cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra concessi etiam Henricus Bec et carta mea confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine sicut carte Walteri fratris mei et Margerie quas prefatus conventus de Al de eis habet testantur Et hec feci prefato conventui pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum et pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter