utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621153

Charter
Charter Number: 05621153
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Walberti et Osbertus filius suus et heres dant nobis xl acras terre arabilis in campis de Neutun [N]otum sit omnibus sancte matris ecclesie fidelibus quod ego Robertus filius Walberti et Osbertus filius meus et heres consensu et assensu amicorum nostrorum concessimus et dedimus Deo et ecclesie sancte Marie de Al et sanctimonialibus ibidem degentibus et fratribus earum xl acras terre arabilis in campis de Neutun de nostro dominio inperpetuam elemosinam scilicet xx acras ex una parte ville de Neutun et alias xx acras ex altera parte videlicet novem acras Elcrof et Enbrakenhou et vij acras en Lingwang et de iuxta Swynhopdala et quatuor acras iuxta Wimundehou del west et decem acras ad duos colles et ad Enschedic et octo acras ad Ringaldehou et ad Enendelandes et duas acras ad viam de Hawardeby Dedimus etiam predictis monialibus totam illam mansuram quam fratres sui tenent iuxta maram del nort et totam pasturam que ad feudum nostrum pertinet in territorio de Neutun cum ceteris omnibus aisiamentis Hec omnia prescripta dedimus libera et quieta ab omni consuetudine et seculari servitio in puram et perpetuam elemosinam et hac carta nostra confirmavimus inperpetuum possidenda pro salute animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum et contra regem et omnes homines warantizare affidavimus Huius concessionis et donationis testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter