utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621155

Charter
Charter Number: 05621155
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Submission
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Osbertus [filius] Roberti Walbert dimisit nobis in feuferme totum dominicum suum in Neutun cum pastura et xv acras prati in pratis de Fulestowe preterea confirmat nobis quicquid Robertus pater suus nobis dedit [C]unctis innotescat fidelibus quod ego Osbertus filius Roberti Walbert et heres concessi et dedi conventui sanctimonialium de Al et fratribus earum in feufirme totum dominium nostrum de Neutun cum pasturis et cunctis ceteris aysiamentis ad nos pertinentibus et xv acras prati in pratis de Fulestowe quas idem fratres de nobis tenent cum omnibus consuetudinibus operandi que ad feudum nostrum in Neutun pertinent scilicet bis in anno cum aratris et bis cum hercis et bis cum quadrigis et quatuor praieres ad metendas segetes pro duabus marcis argenti quas predicti fratres annuatim mihi persolvent scilicet unam marcam ad festum sancti Botulphi et aliam marcam ad festum sancti Martini Hec omnia contra omnes homines warantizabo et libere et integre inperpetuum pro prescripta firma illos possidere faciam Preterea ego ipse Osbertus concedo et hac carta mea confirmo quicquid Robertus pater meus conventui prenominato dedit et carta sua confirmavit et siquid de feudo nostro in Neutun sive in Fulestowe dimittere in feufirme vel vendere aut in elemosina dare nobis Deus inspiraverit predictis fratribus dimittetur Hec omnia ut prescripta sunt ego Osbertus in manu Thome de Elkintun tenenda affidavi coram hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter