utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621156

Charter
Charter Number: 05621156
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Submission
Date: 1172 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Osbertus Walbert dimittit nobis unam bovatam terre in territorio de Neuton [C]unctis innotescat fidelibus quod ego Osbertus Walbert concessi et dimisi conventui sanctimonialium et fratrum de Al unam bovatam terre in territorio de Neutona cum omnibus pertinentiis suis et asyamentis in perpetuam possessionem pro tribus solidis mihi vel heredibus meis annuatim reddendis videlicet decem et octo denarios ad festum sancti Botulphi et totidem ad festum sancti Martini illam scilicet bovatam quam Topa tenuit Hanc vero prescriptam terram liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine pro predicto servitio predictis fratribus dedi et contra reges et dominos et omnes homines warantizare in manu Rogeri de Nevilla affidavi salvo tam regali servitio Et quia prenominati fratres xxx iij solidos scilicet firmam xj annorum mihi in anno ab incarnatione domini mclxxij reddiderunt ipsi fratres quites usque ad annum ab incarnatione domini mclxxxiij erunt Huius concessionis admissionis hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter