utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621157

Charter
Charter Number: 05621157
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Osbertus quiete clamat nobis Ingamundum filium Reginaldi de Neutun cum tota sequela sua et catallis [C]unctis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Osbertus Walbert salutem Sciatis quod pro salute anime mee et animarum patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum dedi et concessi et quietum clamavi sanctimonialibus de Al et earum fratribus Ingamundum filium Reginaldi de Neutun quondam hominem meum cum tota posteritate sua et catallis eorum inperpetuam elemosinam libere et quiete sine aliqua reclamatione mei vel heredum meorum Et ne quis hanc donationem meum inposterum evacuare possit spospondi eis fide mea interposita in manu Iohannis capellani de Grant Smithetun quod eam warantizabo eisdem sanctimonialibus et fratribus erga omnes homines et heredes mei post me inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter