utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621159

Charter
Charter Number: 05621159
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis sex perticatas in latitudine et xij perticatas in longitudine de tofto suo in Neu [S]ciant presentes et futuri quod ego Radulfus filius Osberti de Neutun dedi concessi et presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio et terrena exactione sex perticatas in latitudine et duodecim perticatas in longitudine de tofto meo in Neutun versus austrum propinquius culture predicti conventus cum medietate fossati virgulti mei et cum omnibus aliis pertinentiis suis ad habendas et tenendas libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et quietius a viris religiosis teneri potest Has vero predictas sex perticatas in latitudine et duodecim in longitudine cum medietate predicti fossati et cum omnibus pertinentiis suis ego Radulfus et heredes mei warantizabimus dicto conventui et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines in perpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter