utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621160

Charter
Charter Number: 05621160
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis unam partem demenii tofti sui in villa de Neutun [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Radulfus filius Osberti de Neutun salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam partem demenii tofti mei in villa de Neutona in parte orientali et australi videlicet in latitudine a fossato australi versus aquilonem quadraginta et quatuor pedum et in longitudine a fossato occidentali totum usque ad publicam viam que tendit per mediam villam de Neutona cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis et libero introitu et exitu ad faciendum ibi edificia vel quodcumque eidem conventui melius libuerit et ut illud includant fossato si voluerunt Et ego Radulfus prefatus et heredes mei warantizabimus predicto conventui de Al predictam terram cum pertinentiis sicut supradictum est erga omnes homines et defendemus eam de omnibus servitiis sicut puram et specialem elemosinam nostram inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter