utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621161

Charter
Charter Number: 05621161
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis quandam particulam terre de demenio tofto suo in Neutun [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Radulfus filius Osberti de Neutun salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam illam particulam terre de demenio tofto meo que iacet inter domum suam quam fundaverunt in supradicto tofto ex dono meo et terram suam versus le su tam latam sicut supradicta domus fundatur scilicet quadraginta pedum in latitudine tenendam et habendam libere et quiete sicut puram elemosinam suam et ad faciendum ibidem quecumque edificia voluerint vel quod eis melius libuerit Et ego Radulfus prefatus et heredes mei warantizabimus eis predictam terram cum pertinentiis et defendemus eam de omnibus servitiis erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter