utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621165

Charter
Charter Number: 05621165
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1125 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Walbert dat nobis [x] et octo acras terre arabilis in campis de Neutun [N]otum sit omnibus fidelibus sancte matris ecclesie quod ego Robertus filius Walberti concessione Osberti heredis mei dedi sanctimonialibus de Al in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee et filiorum meorum et omnium parentum meorum cum puella quadam filia Gileberti canonici de Lincoln Margareta vocata decem et octo acras terre arabilis in campis de Neutun et mansuram quandam septem percis latitudinis et quatuordecim latitudinis ad augmentum sue curie contra aquilonem scilicet sex acras in valle de Gunreby tres acras iuxta Mikelwang de est et sex acras supra curtem suam et tres acras que sunt inter viam de Beseby et de Hawardeby Hanc donationem feci eis liberam et quietam ab omni seculari servitio et consuetudine Huius donationis sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter