utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621167

Charter Number: 05621167
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Gerardi de Neutona dat nobis unam sellionem terre in territorio de Neut [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Gerardi de Neutona salutem Noveritis me pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al unam sellionem terre arabilis cum pertinentiis suis in territorio de Neutona illam scilicet que iacet inter terram que fuit Petri filii Sigke et terram Yvonis de Grimesby et extendit se ultra viam de Beseby tenendam et habendam de me et heredibus meis libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius teneri vel haberi potest Ego vero dictus Willelmus et heredes mei predictam sellionem dicto conventui de Al contra omnes homines warantizabimus et defendemus et de rebus omnibus adquietabimus inperpetuum Ad huius rei securitatem et testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter