utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621168

Charter Number: 05621168
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat nobis tres acras et tres rodas terre arabilis in territorio de Neutona [U]niversitati Cristi fidelium innotescat quod ego Willelmus filius Gerardi de Neutun dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi conventui de Al in perpetuam elemosinam tres acras terre et tres rodas terre arabilis in campis de Neutun scilicet quicquid habui sine aliquo retinemento sicut iacent in locis subscriptis videlicet unam sellionem in le Dedelond inter terram dicti conventus et terram Galfridi filii Radulfi et duas selliones in quarentena que vocatur Strom inter terram Gileberti filii Wygoti et terram que fuit Yvonis et abuttat versus orientem super terram dicti conventus et duas selliones in le Heynninghe inter terram dicti conventus et terram que fuit Eudonis filii Ailthredi et alibi in eadem Heynninghe unam sellionem inter terram dicti conventus et terram Roberti filii Rogeri fabri et ad le Scortbuttes unam sellionem inter terras dicti conventus ex australi parte de Boydalefurlang unam sellionem inter terram Petri de Ructuna et terram que fuit Alexandri filii Willelmi et extendit se a dicta Boydale usque ad Heynsdickes et ad Thoawes unam sellionem ex australi parte terre Roberti hominis persone et extendit se a Luthedale usque ad campum de Beseby tenendas cum pertinentiis libere et quiete ab omnibus servitiis consuetudinibus et exactionibus inperpetuum Et ego Willelmus filius Gerardi et heredes mei warantizabimus defendemus et de omnibus adquietabimus dictam terram cum pertinentiis dicto conventui contra omnes gentes inperpetuum Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter