utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621169

Charter
Charter Number: 05621169
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1148 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Gregorii dat nobis unam sellionem in excambium pro ij sellionibus [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Gregorii de Neut dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al unam sellionem terre arabilis que abuttat super grangiam suam ex orientali parte iacentem inter terras suas inperpetuum excambium pro duabus sellionibus in Wellecroft ab oriente domus mee tenendam et habendam cum pertinentiis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus dictam sellionem cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines inperpetuum et ipsi warantizabunt mihi et heredibus meis predictas duas selliones Hec autem fideliter observare pro me et pro heredibus meis affidavi et insuper huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter