utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621172

Charter
Charter Number: 05621172
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Radulfus dat nobis unam culturam in Brakenhou in territorio de Neu [O]mnibus visuris vel audituris litteras istas Radulfus de Greinesby filius Radulfi salutem Noverit universitas vestra me assensu uxoris mee et heredum meorum divine pietatis intuitu et pro salute animarum omnium antecessorum meorum et pro salute mea et uxoris mee et heredum meorum dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam culturam meam in Brakenhou quam Petrus filius Siche tenuit in territorio de Neutona que se extendit in oriente usque ad viride fossatum vie de Lude et in occidente usque Beornisgaire et iacet propinquior terre que fuit Ricardi filii Roberti ex aquilonari parte Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictam culturam prenominato conventui contra omnes homines inperpetuum Et ut hec donatio et confirmatio rata sit et stabilis eandem sigilli mei munimine et fidei interpositione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter