utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621177

Charter
Charter Number: 05621177
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Symon filius Eudonis dat nobis ij selliones terre in excambium pro tribus sellionibus terre arabilis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Symon filius Eudonis de Neutona salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al unum sellionem terre arabilis super Boydale furlanges iacentem inter terram dicti conventus et terram Ricardi Alamare et buttat super viam de Luda et unum sellionem ad spinam de Beseby iacentem inter terras predicti conventus et buttat super viam de Beseby inperpetuum excambium pro tribus sellionibus quorum unus sellio iacet ad Cuvedale iuxta terram Gileberti fabri et abuttat super viam de Beseby et unus sellio iacet ad Holegate iuxta terram Mariote et buttat super foreriam Osberti et unus sellio iacet ad viam de Fenby iuxta terram Willelmi filii Gerardi et buttat super viam de Fenby Ego autem Symon et heredes mei predictos duos selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Et predictus conventus mihi et heredibus meis predictos tres selliones in perpetuum excambium sicut predictum est warantizabit Et in huius rei testimonium confecta est hec carta inter nos in modum cyrographi in perpetuam memoriam Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter