utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621180

Charter
Charter Number: 05621180
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ivo de Grimesby et Alicia sponsa sua confirmant nobis totam terram in Brakenhouwang in territorio de Neut [C]unctis innotescat fidelibus quod ego Ivo de Grimesby et Alicia sponsa mea filia Galfridi de Neutona concessimus et hac nostra carta presenti confirmavimus Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al in puram et perpetuam elemosinam totam terram de Brakenhouwang in territorio de Neutona inter publicam stratam ex orientali parte et semitam ex occidentali parte in longitudine et in latitudine inter culturam predictarum sanctimonialium que dicitur Croft et Landemere versus su quam terram predictus Galfridus de Neutun pater Alicie sponse mee dedit eisdem sanctimonialibus in puram et perpetuam elemosinam Et ego Ivo et Alicia sponsa mea et heredes nostri adquietabimus hanc predictam terram de omni terreno servitio et seculari exactione et warantizabimus predictis sanctimonialibus contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter