utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621181

Charter
Charter Number: 05621181
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1275 - 1325
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Thomas de la Wydehaye salutem Noverit universitas vestra me pro salute mea concessisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Alvingham priori et conventui ibidem Deo servientibus unum toftum et unam bovatam terre plenam et integram in Wald Neutona cum omnibus pertinentiis que habent ex dono domini Alani comitis Britann tenenda et habenda prefatis priori et conventui et eorum successoribus et ecclesie sue predicte de me et heredibus meis in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio exactione terrena et demanda homagiis et sectis curiarum et generaliter ab omnibus que exigi poterunt seu requiri ab aliquo tenemento inperpetuum salva mihi et heredibus meis pro omnibus tantummodo dimidia marca argenti annuatim reddendo apud Wald Neutona ad quatuor anni terminos videlicet ad natale domini viginti denarios et ad Pascha viginti denarios et ad Pentecost viginti denarios et ad festum sancti Michaelis viginti denarios Et ego Thomas et heredes mei vel assignati predictum toftum et bovatam terre predictam cum omni integritate sua cum libero introitu et exitu et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et asiamentis dicti[s] priori et conventui et ecclesie sue predicte warantizabimus contra omnes homines et de omnibus que accidere poterunt in perpetuum adquietabimus et defendemus Dictus autem prior et conventus receperunt me in plenum participium omnium bonorum que fiunt vel fient in domo sua in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto de Sumercotes Roberto de Schadwyrthe Iohanne de Cateby I de Besby R de Neutona ante consignationem carte istius fuit interliniare omni
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter