utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621182

Charter
Charter Number: 05621182
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1173 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alanus filius Henrici comitis Britannie dat nobis unam bovatam terre in territorio de Neutona [A]lanus filius Henrici comitis Britannie universis Cristi fidelibus salutem Noscat universitas vestra me pro salute anime mee et patris mei matrisque mee et omnium antecessorum meorum dedisse et hac mea presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui [de Al] in perpetuam elemosinam unam bovatam terre plenam et integram in territorio de Neutona que ab incolis apellatur Hauckeland cum tofto uno proximo loco ex australi parte domus Gregorii cum libero introitu et exitu et cum omnibus pertinentiis Et ego Alanus et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictam bovatam cum pertinentiis et adquietari faciemus erga dominum regem et omnes homines et de omni terreno servitio et seculari exactione salva tam dimidia marca argenti quam predictus conventus dabit per annum mihi et heredibus meis post me ad quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis xx denarios et ad natale domini xx denarios et ad Pascha xx denarios et ad Pentecost xx denarios Et predictus concessit mihi ut sim particeps in domo de Al omnium bonorum que fiunt in ea tam pro vivis quam pro defunctis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter