utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621184

Charter
Charter Number: 05621184
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1150 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Osbertus miles de Neutona dat nobis quatuor perticatas terre in territorio de Neutona et unam aliam acram terre arabilis et communem pasturam [S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Osbertus miles de Neutona et Margeria uxor mea consilio et assensu heredum nostrorum dedimus et hac carta confirmavimus Deo et beate virgini Marie et conventui de Al quatuor perticatas terre arabilis in territorio de Neuton ad Langemerehau propinquiores terre quam idem conventus habet ibi et unam aliam acram terre arabilis propinquiorem de ortis in brueria Et concessimus predicto conventui totam communem pasturam nostram in campis de Neutona salva pastura propriis omnibus nostris et hominum nostrorum et remisimus omnes querelas et calumpnias quas hactenus habuimus erga eundem conventum Concessimus etiam quod si nos vel homines nostri terram aliquam ad firmam vel ad mercedem dimiserimus illis preceteris omnibus dimittetur pacem quoque et fidelitatem eis sicut fratribus nostris et sororibus in omnibus servabimus warantizando hec eis inperpetuum per nos dum vixerimus et post nos per heredes nostros pro Dei amore et salute animarum nostrarum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter