utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621185

Charter Number: 05621185
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Abbas et conventus de Parco Lude dederunt nobis totam terram quam aliquando habuerunt in campis de Neutona scilicet xxx acras ex una parte ville et xxx et quinque ex [alia] [H]oc cyrographum testatur quod abbas et conventus de Parco Lude dederunt et concesserunt conventui de Al totam terram quam aliquando habuerunt in campis de Neutona scilicet triginta acras ex una parte ville et triginta et quinque acras ex altera parte ville et si plures vel pauciores acre invente fuerint conventus de Parco nec supplebit nec minuet eas excipiuntur autem duo tofta in predicta villa que remanent conventui de Parco Lude Dictus vero conventus de Al reddent predictis abbati et conventui de Parco annuatim tam duos solidos pro predicta terra scilicet duodecim denarios ad Pascha et duodecim denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seculari servitio et terrena exactione Et predicti abbas et conventus de Parco totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui de Al fideliter contra omnes inperpetuum warantizabunt et defendent et adquietabunt de forinseco servitio et de omnibus rebus sicut facere consueverunt quando eandem terram in dominico tenebant salvo sibi tantum predicto servitio Et in huius rei testimonium utraque pars presens scriptum sigillo suo munivit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter