utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621187

Charter
Charter Number: 05621187
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Ede de Waldneutona dat nobis unum sellionem terre arabilis in territorio de Neutona iacentem in Barnehoudale [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Ede de Waldneutun salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum sellionem terre arabilis in territorio de Neutun iacentem in Barnehoudale inter terras predicti conventus et buttat versus est super terram dicti conventus et terram Alicie ad aulam et versus west super terram eiusdem conventus que vocatur Scamlandis Ego vero Robertus et heredes mei predictum sellionem cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus de omnibus sequelis demandis et rebus aliis erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum In huius rei testimonium et securitatem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter